- PUGIL
- PUGILdictus a pugna, et pugna a pugno, inquit Donatus in Prolog. Hecyrae, Veteres namque ante usum ferri et xrmorum, pugnis et calcibus et morsibus, corporumque luctatione certabant. Similiter, qui Latinis Pugil, Graecis πύκτης, a πὺξ, pugnô. Ita ergo in Pugilatu, qui post luctam repertus est, primo pugnis solum pugnabatur, idque stando, quod Luciano est, τὸ παίειν ἀλλήλους ὀρθοςτάδην, rectos stare ac se invicem ferire. Postea ut ferirent fortius, uti coepêre caestibus; vel sphaeris, quae caestuum vice essent: unde tantum saepe periculi, ut in luctando nonnulli exspirarent. Imo vela solis pugnis, temporibus, sive locis prope aures discrimen imminebat, quas proin luctaturi tegumentis, quae ἀμφτίδας vocat Clem. Alexandrinus in Paedagogo, l. 2. muniebant. Atque ut homo non interimeretur, sic tamen mulctabatur saepe, ut post pugnam adeo cruentatus dignosci non poslet. Dentes etiam ossaque luxabant aut frangebant. Quare eos, qui ad huiusmodi certamina pecuniâ se sinebant conduci, merito increpans Cyprian. de Spectaculis, Ictibus, inquit, infelix facies locatur, ut infelicior venter saginetur: iureque idcirco, ut crudelior, ab Amm. Marcellino, l. 14. culpatur Constantius Caesar, qui nullô aeque certamine, ac Pugilatu, caperetur, coeteris licet durô magis dirôque. Vide Gerh. Ioh. Voss. l. de 4. Artibus Popul. c. 3. §. 81. 82. 83. 84. Hieron. Mercurialis Pugilatum a caestuum pugna distinguens, in priore homines nudos ait concertare consuevisse, pugnisque strictis vel nudis, vel aeneâ lapideâque sphaerâ plenis, (unde σφαιρομαχεῖν) velloris laminâque circumseptis, sese invicem percussisse, modo caput, modo dorsum, modo brachium petentes, neque unquam sese mutuo complicantes; in qua pugna superabat, qui vel adversarium pugnorum ictibus in terram prosternebat, vel gravius damnosiusque feriebat; quamquam non desint, qui etiam calcibus huiusmodi pugnam factitatam, tradant, ob id apud Senecam, Ep. 80. non σφαιρομαχίαν, sed σφυρομαχίαν, legendum contendetes. Victoriae signum erat ipsius Adversarii confessio, vel manu demissâ, vel aliô quôdam gestu, facta; ut enim porrectio manûs Pugilatus fuerat prooemium; Papinius, Thebaid.l. 6. v. 663.Promisêre manus; ——Sic demissio, argumentum fuit diffidentis suis viribus, seque victum agnoscentis. Quod quoniam Lacedaemoniis turpe visum, propterea interdictum iis, neforis, ubi demissio illa obtineret, Pugilatu, Pancratiô aut caestibus, decertarent: Sed nec Alexander istiusmodi certaminis probabat genus, ut docet Plut. in eius vita. In usu autem Pugilatoria, Graece πυγμικὴν, fuisse iam ante Troianorum tempora, auctores sunt Plin. l. 13. c. 11. et Homerus, quem etiam Plut. Sympos. l. 2. Probl. 5. observavit, continuo Pugilatum luctae, et cursui idcirco praeponere, quoniam exercitationis id genus prius illis originem acceperit. Sicut quoque Lucretius, l. 5. innuere videtur, v. 1282.Arma antiqua manus, ungues dentesque fuerunt.Principes auctoresque eius, Amycus atque Epeus produntur, apud Platonem, de Legg. l. 7. Notum etiam de Castore, Pugile eximio, qui Amycum interemit. Glauco item Carystio, qui 25. Olympiade coronatus, Pyctae seu Pugilis elogiô, per excellentiam, meruit vocari. Imo et in Deorum numerum quosdam Pugiles fuisse relatos, docet et damnat Euseb. de Praepar. Euang. l. 5. Quia vero ad graver hoc pugnae genus, magnô corporis robore viribusque erat opus, hinc saginando copori, ut et gravius percuterent, et plagas minus sentirent, mire incubuerunt, Terent. Eunuchô, Actu 2. Sc. 3. unde et apud Plautum Thesprio abb Epidieo rogatus, quomodo herilis filius valeret, Pugilice respondit, atque Athletice. in Bacchid. Actu 2. sc. 3. v. 14. Isidorus quoque propterea Pugilatum vocat virtutem, Origin. l. 18. c. 18. In Gymnicis namque certaminibus Virtutem reponit, perque eam intelligere se ait. immensitatem virium in labore et pondere, etc. Sicut vero Pugilatus accessit Luctae, secundum Vossium, Mercuriali contra illum huic praeponente: ita ex Lucta et Pugilatu tertium quoddam componi coepit Exercitationis genus, quod Pancratium dictum, de quo vide supra. Cum namque Pugiles solis contenderent pugnis, nec unquam complicarentur: Pancratiastae utrôque utebantur, insuperque in hoc a Pugilibus differebant, quo illi pugnis strictis, illi digitis solummodo inflexis, certarent. Certabat porro Pugilatu, imo et Pancratiô, uterque sexus; namque de Spartanis Virginibus Propertius id clare testatur, l. 3. eleg. 13. v. 1. s. Xenophon de Rep. Lacedaem. Utilitatem eius in Gymnastica Militari inprimis, ac Athletica, pluribus persequitur, qui et Pugilum icones, ex veter. monumentis gemmarumque antiquarum sculpturis, exhibet, eorum inprimis, qui caestibus certabant, supra laudatus Mercurialis, de Arte Gymn. l. 2. c. 9. cui tit. de Pugilatu Pancratio et Caestibus. Idem Luctatores quidem et Pancratiastas, non vero Pugiles, ungi consuevisse, uti nec Cursores, notat, l. 1. c. 8. Faber tamen Pugiles quoque ait inunctas gestâsse vestes, sed non nisi ad subligaculum aut campestre hac vocem refert, Agonistici, l. 2. c. 2. Vide Radetum ad Curtium, l. 1. c. 7. ubi de Dioxippo nudo cum Horrata armato certante. Neque vero semper veris armis, h. e. caestibus, pugnabant Pugiles, quod numquam sine sanguine fiebat; sed aliis quibusdam mollioribus et innoxios ictus inferentibus. Unde in Gallieni decennalibus, legimus inter alia, apud Treb. Pollionem, c. 8. exhibita Carpenta cum mimis et omni genere Histrionum: Pugiles sacculis, non veritate, pugilantes. Ita enim legit Casaubonus, qui Pugiles, quoties in cruentô pugillatu volebant dimicare, manus muniisse sacculis vel tomentô fartis, vel aliâ re plenis, quae gravem ictum non redderet, contendit. Sed cum sacculi sint, quibus exercebantur Athletae, hîc vero sermo sit, non de Pugilibus exercentibus, sed pugillantibus, qui tamen veris armis non uterentur, flacculis, ut habent meliores libri, omnino legi vult Salmas. Quemadmodum enim gladiatores, quiperlusum depugnabant, lucentium mucronum locô, aut ferulis battuebant, sic Pugilibus, ludicri gratiâ pugillantibus, lusoria quaedam arma videntur praesto fuisse, quae ad caestus ἀνάλογα essent, et eôdem modô manibus aptarentur et circumligarentur, ut caestus. Et quidem ἐπισφαιρίοις ad hanc rem usi deprehenduntur, quae manibus eorum et pugnis innexa hoc praestabant, ut mollius plaga caderet, et citra sanguinem conflictus explicaretur. Pugillos Latini vocabant, ut ividere est hîc infra; Pollio flacculas sppellat, quod in morem pilae laxae et flaccidae essent etc. Vide Salmas. ad loc. Ut de praemiis aliquid adiciam, Pugilatum et Lucltam, maioribus praemiis donari ait, apud Euripidem, Hercules, Alcest. Actu 5. ubi eos, qui in levioribus vincebbant, equos abduxisse; at qui graviorum certaminum victores erant, nempe Pugilatus aut Luctae, boves accepisse, ac mulieres, ait. Sequentibus temporibus palmâ quoque Pugiles coronatos, habet Tertullianus, advers. Gnesticos. Qua de re vide plura apud Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 20. et 23. ubi etiam detriplici ictu ad versario infligendo, de quo aliquid quoque sepra diximus in voce Cadere: uti de damnatis εἰς τὸ πυγμῇ μονομαχεῖν infra, voce Pygmachi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.